monumenta.ch > Augustinus > 217
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXVI. In Natali sancti Stephani, VII . <<<     >>> SERMO CCXVIII. In Natali sanctorum Innocentium I, .

SERMO CCXVII[Sic aliquot Mss. Alii vero, thesaurizastis. At editi, thesaurizabitis.]. In Natali sancti Stephani, VIII [Am. Er. et Mss., malum facere.]. HIDE APPARATUS

1 Quoniam video nostras disputationes graphio ceraque ligari, et nequaquam sumus idonei lectitare; adiuvate me ipsum, quaeso, intercessu vestro apud Martyrem istum, quem Gamaliel stolatus revelavit, Saulus spoliatus lapidavit, et Christus pannis involutus ditavit, et pretioso lapide coronavit. Triumphalis est dies iste, beatissimi, triumphalis est dies sancti Stephani martyris. A lapidantibus morte condemnatus, extra civitatem lapide est praecipitatus, corpore pernecatus, capite vulneratus, lapide conquassalus, et angulari lapide coronatus. Pulcher erat minister, quia pulcher erat et Magister; pulcher erat ubique Stephanus iste, in corde et corpore. De Magistri pulchritudine cantatur in Psalmo, Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis [Psal. XLIV, 3]: et ipsi cantamus in Psalmo, Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna [Ibid., 5]. Stephano ergo martyri et pulchritudo erat corporis, et flos aetatis, et eloquentia sermocinantis, et sapientia sanctissimae mentis, et operatio divinitatis. Invidia magna exstiterat Iudaeis ob christianae causam professionis.
2 Videbant enim Stephanum Iudaei Iudaeum, in medio Iudaeorum, in civitate metropolitana parentum suorum disputantem contra sacra Iudaeorum, et contra sacrificia, et contra Legem, et contra circumcisionem, contraque sabbata. Exsurgentes in iracundiam, et concipientes venenata sensa, loquebantur ad invicem sibi talia verba: Quid est istud? quid est hoc? quid agimus? quid facimus? quid dicimus? quid vult sibi iste homo et iuvenis et pulcher, et eloquentissimus et sapientissimus homo? Nam signa magna et mirabilia facit iste homo, et sine causa Christus mortuus est homo. Venite, inquiunt, fratres, simulque conveniamus in unum; faciamus consilium, confirmemus falsum testimonium. Fecimus contra Dominum; faciamus et contra famulum. Diximus contra Dominum, Expedit ut unus moriatur, quam tota gens pereat [Ioan. XVIII, 14]; dicamus contra famulum, Exterminemus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius [Ierem. XI, 19]. Quando consilium contra Iesum fecimus, multum nobis profuimus; quia praevaluimus. Circumvenimus, dedimus, accepimus, ligavimus, tradidimus, superavimus, oppressimus, crucifiximus. Amatori cupiditatis dedimus pecuniam, quam de mammona iniquitatis distraximus unusquisque. Ligavimus incapabilem Filium virginitatis, tradidimus iudici iudicem aequitatis, superavimus superantem imperium vanitatis, oppressimus opprimentem superbiam calamitatis, conspuimus faciem sanctitatis, et crucifiximus caeci Filium maiestatis. Occidimus, sepelivimus, eiusque sepulcrum annulo nostro signavimus; sed ab angelo resignatum invenimus. Sepulcrum signatum custodientibus custodibus tradidimus, et miraculum resurrectionis videntibus pecuniam, ut Pilato mentirentur, contulimus, testimoniaque produximus; et confusione vigilantes caruimus.
3 Sed et nunc, inquiunt sibi, o viri, quid agimus, quid facimus, quid dicimus, qui unum Christum occidimus, et multos Christianos conspicimus? Ecce, inquiunt, in uno Christo a nobis occiso, ducenti sunt discipuli eius. De ipso numero nostro et Nicodemus sacerdos noster est, et tria et quinque millia hominum ad eorum Baptismum cucurrerunt: multas Iudaeas et Graecas et Barbaras nationes baptizaverunt, et suis sacrariis praeposuerunt. Ecce adhuc, quod est nobis peius ac deterius, septem diaconos ordinaverunt, inter quos unus qui vocatur Stephanus, et iuvenis et pulcher et eloquentissimus et sapientissimus est prae omnibus, signis miraculorum est plenus; et si est plenus, necesse est ut confluat ad eum noster populus, et in nostram confusionem apud omnes Iudaeos sit magnificatus, nisi nostris manibus fuerit lapidatus. Cur ergo, inquiunt, adhuc stamus? Quem exspectamus? Quare tardamus? Stephanum istum nostrae confusionis demonstratorem publicum publice rapiamus ad concilium, in nostrum eum statuamus medio, pontificali perturbemus synodo, testimonio opprimamus falsissimo, faciamus ministro quod fecimus et magistro. Si enim non dubitavimus magistrum lanceare, non debemus dubitare Stephanum lapidare. Consenseruntque omnes Iudaei impietatis viri, ad homicidium semper parati. Rapiunt Stephanum, ad suumque perducunt concilium. Exagitant et perturbant, et interrogant, audiunt et attendunt. Audiunt sapientissimum, et conspiciunt speciosissimum.
4 O Iudaei semper inimici Dei, intendite bene qui iudicatis non bene. Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum [Psal. LVII, 2]. Intendite simul, pontifices, et ministri sacerdotes et populi; omnes simul Iudaei, intendite faciem ministri Dei, intendite faciem Stephani, si potestis. Moyses enim propter excaecationem vestram contra faciem suam posuit velamentum: Stephanus vero ad confusionem vestram contra vestrum conventum resurrectionis annuntiat sacramentum. Sed, o Iudaei, Prophetis invidi, martyribus perfidi, nullatenus miramur in vobis quod per multa congruitis iniquitatibus vestris. Qui enim faciem despicitis legislatoris, personam suscipitis delatoris. Qui despexistis faciem Moysi legislatoris, personam, Iudaei, suscepistis crudelissimi delatoris; et ad dedecus vestrum semper additis crimen vestrum. Et Moyses vester, quando velamentum posuit contra sanctam faciem suam, nolebat videre criminosam faciem vestram: Stephanus vero revelata facie sua speculabatur in coelum gloriam Filii Dei; ideo videbant vultum eius Iudaei tanquam vultum angeli Dei.
5 Et nunc, beate martyr Stephane, terram despice, coelum conspice, pontificem sperne, Patrem attende; despice Iudaeum et sacerdotem et populum; conspice in coelo Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Indica tamen Iudaeo quid sit illud quod diu contemplaris in coelo. Ecce, inquit Stephanus, video coelos apertos [Act. VII, 55], et Iesum quem crucifixistis, quem illusistis morientem, quem signato sepulcro posuistis iacentem, video ego ad dexteram Patris stantem. Quid ergo vobis profuit, Iudaei, quia crucifixistis Filium Dei, et Filii Dei Martyrem lapidatis? Ecce duplo labefacti estis; quia civitatem vestram amisistis, et ipsum lapidatorum principem perdidistis, et de civitate sancta eradicata est vestra planta. Impleta est enim in Iudaea maledicta maledictio illa Davidica: Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium [Psal. LI, 7]. Silentium autem fecerunt turbae Iudaeorum, damnabili animositate super martyrem Stephanum dentibus colubrinis stridebant, quem quasi serpentem in corde habebant, praecipitantque sanctum Martyrem extra suam civitatem, praemittentes testimonia, dicentes falsitatem. Furunt, spoliant, proiiciuntque vestimenta ante Sauli vestigia, et currunt cum lapidibus, ulnas erigunt, brachia dirigunt, petras iaciunt. Lapidantque iustum iniusti procumbentem, orantem atque dicentem. Domine Iesu meus, ostensor meus, defensor meus, propter quem saevit in me nudus lapidator meus; exaudi me, exaudi, sancte meus, Virginis Filius, lapis vivus, qui ad exaudiendum me, unus ut credat lapidator est minus; intende, inquit, me ipsum tui fontis lavacro mundatum, tui salutaris gratia sine macula consecratum, pro tuo nomine spoliatum, humanis manibus lapidatum, sed ab amore Sauli non separatum: et ne statuas illis hoc peccatum misericors usque in finem. Sic Stephanus sanctus moriens in aeterna pace dormivit, cum Christo Iesu, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CCXVI. In Natali sancti Stephani, VII . <<<     >>> SERMO CCXVIII. In Natali sanctorum Innocentium I, .
monumenta.ch > Augustinus > 217